라틴어 문장 검색

postero die praetores facti C. Sulpicius Galba, L. Furius Philus, L. Canuleius Dives, C. Lucretius Gallus, C. Caninius Rebilus, L. Villius Annalis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 290:3)
arma illos habere ea quae sibi quisque paraverit pauper miles, Macedonas prompta ex regio apparatu, per tot annos patris sui cura et impensa facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 562:2)
inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:6)
opulento homini hoc servitus dura est, hoc magis miser est divitis servos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 18)
ipse dominus dives, operis et laboris expers, quodcumque homini accidit libere, posse retur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 110)
Tum igitur tu dives es factus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2107)
Etiam nunc dico Periphanes Rhodo mercator dives absente ero solus mihi talentum argenti soli adnumeravit et mihi credidit, nequest deceptus in eo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4203)
an te id exspectare oportet, si quis promittat tibi te facturum divitem, si moriatur mater sua?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 138)
pauper sum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 212)
nam non est veri simile, hominem pauperem pauxillum parvi facere quin nummum petat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 238)
ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 171)
hanc esse pauperem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 182)
haec pauper placet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 183)
di immortales, facinus audax incipit qui cum opulento pauper homine coepit rem habere aut negotium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 43)
nam meo quidem animo si idem faciant ceteri opulentiores, pauperiorum filias ut indotatas ducant uxores domum, et multo fiat civitas concordior, et invidia nos minore utamur quam utimur, et illae malam rem metuant quam metuont magis, et nos minore sumptu simus quam sumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 54)

SEARCH

MENU NAVIGATION