라틴어 문장 검색

quod genus ut sceleris iam nesciat aurea Roma, te precor, Ausonii dux augustissime regni, et tam triste sacrum iubeas, ut cetera, tolli.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2381)
Campus Acheldemach sceleris mercede nefandi venditus exequias recipit tumulosus humandas.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ager Sanguinis1)
"tristi residet sublimis in arce, auctor nequitiae, scelerum Deus, asper, iniquus, qui quodcumque malum vitioso fervet in orbe sevit, et anguino medicans nova semina suco rerum principium mortis de fomite traxit."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 137)
novimus esse patrem scelerum, sed novimus ipsum haudquaquam tamen esse Deum, quin immo gehennae mancipium, Stygio qui sit damnandus Averno, Marcionita Deus, tristis, ferus, insidiator, vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris anguiferum caput et fumo stipatur et igni, liventes oculos subfundit felle perusto invidia inpatiens iustorum gaudia ferre.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 143)
exemplum dat vita hominum, quo cetera peccent, vita hominum, cui quidquid agit vesania et error suppeditant, ut bella fremant, ut fluxa voluptas diffluat, inpuro fervescat ut igne libido, sorbeat ut cumulos nummorum faucibus amplis gurges avaritiae, finis quam nullus habendi temperat aggestis addentem vota talentis, auri namque fames parto fit maior ab auro.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 175)
numquid equus, ferrum, taurus, leo, funis, olivum in se vim sceleris, cum formarentur, habebant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 196)
sanguinis humani spectacula publicus edit consensus legesque iubent venale parari supplicium, quo membra hominum discerpta cruentis morsibus oblectent hilarem de funere plebem, mille alia stolidi bacchantia gaudia mundi percensere piget, quae veri oblita Tonantis humanum miseris volvunt erroribus aevum, nemo animum summi memorem genitoris in altum excitat, ad caelum mittit suspiria nemo, nec recolens apicem solii natalis ad ipsum respicit auctorem, nec spem super aera librat, sed mentem gravidis contentam stertere curis indigno subdit domino perituraque pronus diligit et curvo quaerit terrestria sensu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1101)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
sed gens Pherezaea sagittis insultat virtute pari, sed dispare ferro, postremum cuneum rex promovet Euvaeorum squamosum thoraca gerens de pelle colubri, his subnixa viris scelerum perversa potestas edomat invalidas mentes, quae simplicitate indociles bellique rudes sub foedere falso tristis amicitiae primum socia agmina credunt, Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1112)
nam postquam semine adulto incipiunt calidis corpuscula parva latebris serpere motatumque uterum vibrata ferire, aestuat interno pietatis crimine mater carnificemque gemit damnati conscia sexus progeniem, saepti rumpentem obstacula partus, nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus fetibus in lucem nitentibus excruciata carpitur atque viam lacerata per ilia pandit, tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum ingressum vitae vix eluctatus et ortum per scelus exculpens;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1149)
"nil refert auctor fuerit factorque malorum, anne opera in vitium sceleris pulcherrima verti, cum possit prohibere, sinat;"
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1166)
sic animas caeli de fontibus unicoloras infundit natura solo, sed suavibus istic devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae conscendunt reduces, multas viscosus inescat pastus et ad superas percurrere non sinit auras, praescius inde Pater liventia Tartara plumbo incendit liquido piceasque bitumine fossas infernalis aquae furvo subfodit Averno, et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces perpetuis scelerum poenis inolescere vermes, norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse corporibus nostris animamque ex ore perenni formatam non posse mori, non posse vicissim pollutam vitiis rursum ad convexa reverti mersandam penitus puteo ferventis abyssi, vermibus et flammis et discruciatibus aevum inmortale dedit, senio ne poena periret non pereunte anima, carpunt tormenta foventque materiam sine fine datam, mors deserit ipsa aeternos gemitus et flentes vivere cogit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1218)
iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas, quam sacrum crudelis error immolant sanguinem?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.45)
illic utrisque obtutibus orbes cavatos praeferens baculo regebat praevio errore nutantem gradum, et claudus infracto genu, vel crure trunco semipes, breviorve planta ex altera gressum trahebat inparem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.47)
"vestros valentes corpore interna corrumpit lepra, errorque mancum claudicat et caeca fraus nihil videt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.77)

SEARCH

MENU NAVIGATION