라틴어 문장 검색

et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 393:2)
Rhodii miserunt legatos Romam minantes ut Perseo auxilio essent, nisi populus Romanus cum illo pacem atque amicitiam iungeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLIV2)
si hoc in hac tam bene morata civitate accidere potuit, mirari quisquam potest aliquos fuisse apud nos, qui regis amicitiam petentes plebem nostram consiliis depravarent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 262:1)
nam ita per tot annos in amicitia fuerant, ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam aliam causam, quam ne spem regibus absciderent auxilii sui, si quid opus esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna eorum percipiendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 296:1)
tria genera principum in civitatibus erant, duo, quae adulando aut Romanorum imperium aut amicitiam regum sibi privatim opes oppressis faciebant civitatibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 369:1)
eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 519:1)
ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, magis quid se dignum esset, quam quid merito eius fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei remissurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 522:1)
Romae quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos servatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 556:1)
fastidit mei, quia videt me suam amicitiam velle:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2121)
inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul blanditiis, muneribus, donis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1116)
sex sodales repperi, vitam, amicitiam, civitatem, laetitiam, ludum, iocum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 24)
Pyrgopolinices Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam, a Philocomasio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 51)
iam diu ego huic bene et hic mihi volumus, et amicitia est antiqua:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 310)
quoniam bene gesta re rediisse me videt magnasque adportavisse divitias domum, sine advocatis ibidem in cercuro in stega in amicitiam atque in gratiam convortimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 16)
id solus solum per amicitiam et per fidem flens me obsecravit suo ne gnato crederem neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2154)

SEARCH

MENU NAVIGATION