라틴어 문장 검색

DamoetasAut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca, et cum vidisti puero donata, dolebas, et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON8)
aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS18)
nocent et frugibus umbrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.63)
Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores versando terram experti, nihil inprobus anser Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris officiunt aut umbra nocet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:1)
piceae tantum taxique nocentes interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:18)
Ac si quos haud ulla viros vigilantia fugit, ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur arboribus seges et quo mox digesta feratur, mutatam ignorent subito ne semina matrem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:4)
Frigora nec tantum cana concreta pruina aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas, quantum illi nocuere greges durique venenum dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:3)
Atqui non Massica Bacchi munera, non illis epulae nocuere repostae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:3)
Praeterea iam nec mutari pabula refert artes nocent quaesitaeque;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:14)
neglegis inmeritis nocituram postmodo te natis fraudem conmittere?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 289)
Vlla si iuris tibi peierati poena, Barine, nocuisset umquam, dente si nigro fieres vel uno turpior ungui, crederem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 81)
frustra cruento Marte carebimus fractisque rauci fluctibus Hadriae, frustra per autumnos nocentem corporibus metuemus Austrum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 142)
descriptas servare vices operumque colores cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:7)
hic et in Acci nobilibus trimetris adparet rarus et Enni in scaenam missos cum magno pondere versus aut operae celeris nimium curaque carentis aut ignoratae premit artis crimine turpi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:13)
lex est accepta chorusque turpiter obticuit sublato iure nocendi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION