라틴어 문장 검색

Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi Fecunda novies artium peperit chorum, Quamvis in ipsa paene natus sim schola Curamque habendi penitus corde eraserim Et laude invicta vitam in hanc incubuerim, Fastidiose tamen in coetum recipior.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.8)
rara mens intellegit Quod interiore condidit cura angulo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.6)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Olim Prometheus saeculi figulus novi Cura subtili Veritatem fecerat, Ut iura posset inter homines reddere.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.1)
Quo quis maiorem possidet terrae locum, Hoc demonstratur cura graviore affici.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.7)
Quin tu - tempus enim - humiles et sordidas curas aliis mandas, et ipse te in alto isto pinguique secessu studiis asseris?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 3:1)
Est adhuc curae hominibus fides et officium, sunt qui defunctorum quoque amicos agant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 1:1)
Atque haec ego sic accipi volo, non tamquam assecutum esse me credam, sed tamquam assequi laboraverim, fortasse non frustra, si modo tu curam tuam admoveris interim istis, mox iis quae sequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 9:1)
Afficior cura et, quam pro me sollicitudinem non adii, quasi pro me altero patior;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 1:2)
' Opto equidem amicos tibi tam fideles tam eruditos tam laboriosos, ut tantum curae intentionisque suscipere et possint et velint, sed dispice ne sit parum providum, sperare ex aliis quod tibi ipse non praestes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 5:3)
Quamvis enim quietis amore secesseris, insidet tamen animo tuo maiestatis publicae cura.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 1:2)
Caesar quidem tantum mihi studium, tantam etiam curam - nimium est enim dicere sollicitudinem - praestitit, ut libertum meum post me stantem saepius admoneret voci laterique consulerem, cum me vehementius putaret intendi, quam gracilitas mea perpeti posset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 15:1)
quam curam mihi etiam si non mandasses vindicassem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 4:3)
hunc cum praefectus alae militaret, pari ingenio curaque composuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 3:2)
In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni vacabat:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION