라틴어 문장 검색

Navigabam per Larium nostrum, cum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:1)
Scribis Robustum, splendidum equitem Romanum, cum Atilio Scauro amico meo Ocriculum usque commune iter peregisse, deinde nusquam comparuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 1:1)
Cur amicorum, non eget interpretatione.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 2:1)
Ego videor habere multos amicos, sed huius generis, cuius et tu quaeris et res exigit, prope neminem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 3:2)
Assistebam Vareno iam tantum ut amicus et tacere decreveram.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 3:1)
est enim mihi periucundum, quod viri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut invicem vos obligari putetis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 1:3)
Libellum formatum a me, sicut exegeras, quo amicus tuus, immo noster - quid enim non commune nobis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 1:1)
Spero, immo confido facile me impetraturum, ex itinere deflectat ad te, si voles vindicta liberare, quos proxime inter amicos manumisisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 4:1)
Itaque Pomponius Secundus - hic scriptor tragoediarum -, si quid forte familiarior amicus tollendum, ipse retinendum arbitraretur, dicere solebat:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 11:1)
'Ad populum provoco', atque ita ex populi vel silentio vel assensu aut suam aut amici sententiam sequebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 11:2)
nisi quis forte alterutri nostrum amicissimus, eadem legata et quidem pariter accipimus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 6:4)
Minus miraberis me tam instanter petisse, ut in amicum meum conferres tribunatum, cum scieris quis ille qualisque.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 1:1)
Idem rectissimus iudex, fortissimus advocatus, amicus fidelissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 2:3)
Nuper me cuiusdam amici languor admonuit, optimos esse nos dum infirmi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 1:1)
Ais quosdam apud te reprehendisse, tamquam amicos meos ex omni occasione ultra modum laudem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION