라틴어 문장 검색

quamquam de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas abditos intra vallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster - quod aegrius patimur - exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse, et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 129:1)
sin autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso ut ea quae dicam non a militibus imperatori dicta censeas sed a plebe patribus, - quae si, ut vos vestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat, quis tandem succenseat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 131:1)
te, imperator, milites tui oramus ut nobis pugnandi copiam facias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 133:1)
nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 137:1)
ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 137:4)
sollerti animo rem novam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 140:2)
en ipsum imperatorem clara voce vocare ad proelium et ire armatum ante prima signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 146:3)
Tullius, de quo ante dictum est, exclamat aspice, imperator inquit, quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet, piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 162:3)
perfecto inde opere reliquum diei de imperatore sumendo sententiis decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 449:1)
Imperator extemplo adveniens appellatus, insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo deferunt et ad urbem ducere iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 455:1)
non enim illa modo Volscus aut Samnis sed Romanus verba fecit, vester consul, vester imperator, milites, cuius auspicia pro vobis experti nolite adversus vos velle experiri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 473:1)
qui maxime vobis, suis militibus, parceret, cui plurimum vos, imperatori vestro, crederetis, eum elegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 474:2)
ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur visa species viri maioris quam pro humano habitu augustiorisque, dicentis ex una acie imperatorem, ex altera exercitum Deis Manibus Matrique Terrae deberi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 70:1)
utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se devovisset, eius populi partisque victoriam fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 71:1)
ibi in conciliis Numisius imperator eorum adfirmabat communem vere Martem belli utramque aciem pari caede prostravisse victoriaeque nomen tantum penes Romanos esse, ceteram pro victis fortunam et illos gerere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 155:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION