라틴어 문장 검색

in Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae Gracchus mandaverat ut Q. Fulvium certiorem faceret Tarraconem exercitum adduceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 461:1)
falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in regia fremebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 629:1)
Libri Numae Pompili in agro L. Petili scribae sub Ianiculo a cultoribus agri arca lapidea clusi inventi sunt et Graeci et Latini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha6)
in aede Aesculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde nihil emanasse praeterquam legatos occultis cum mandatis Romam mitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 243:1)
commeatus classi legionibus ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit ut alteras decimas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 332:1)
ob quas bello ei indicto P. Licinius Crassus consul, cui mandatum erat, in Macedoniam transiit, levibusque expeditionibus, equestribus proeliis, in Thessalia cum Perseo . . . eventu pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII Periocha5)
ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognovit, qui querentes coloniam suam novam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse, cum peterent ut senatus curae haberet quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 6:1)
interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam revocaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 119:1)
et cui ea provincia evenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 138:3)
iis mandat, ut exponerent aestatis eius hiemisque acta sua adversus Romanos Dardanosque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 224:1)
eo acciti legati, qui mandata exponentes benigne auditi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 227:1)
uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 195:2)
quibus ita mandatum ut iureiurando obsidibusque et pecunia accepta tum demum Rhodum proficiscerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 278:1)
eodem tempore et ad Eumenen et ad Antiochum communia mandata, quae subicere condicio rerum poterat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 285:1)
ad Antiochum aperta mandata erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 291:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION