라틴어 문장 검색

postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 7:3)
et, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut cotidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 1:1)
in ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi in perpetuum summo beneflcio obligari;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 4:2)
est etiam in opera, quam pervulga et communica, curaque ut aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque solum foribus aedium tuarum sed etiam vultu ac fronte, quae est animi ianua;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 15:4)
curabit etiam, ne extremae syllabae intercidant, ut par sibi sermo sit, ut, quotiens exclamandum erit, lateris conatus sit ille non capitis, ut gestus ad vocem, vultus ad gestum accommodetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 389:1)
nisi forte Iovem quidem Phidias optime fecit, illa autem, quae in ornamentum operis eius accedunt, alius melius elaborasset, aut orator loqui nesciet aut leviores morbos curare non poterit praestantissimus medicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 37:3)
sed curandum erit, ne iis, quibus permixta sunt, inquinentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 112:2)
ut, si iam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut quadrupedes, cum viridi pabulo distentae sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos viribus conservandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, et quidquid humoris corrupti contraxerit, emittendum, si esse sanus ac robustus volet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 154:3)
et medicus sanitatem aegri petit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 293:1)
curabit tamen, id verum sit, et erit ars medicina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 307:3)
deinde curandum, ut omni arte vel ex spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 136:4)
pro re, pro tempore intuenda quae prosint, atque ut erit vulnus, ita vel curandum protinus vel, si curatio differri potest, interim deligandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 173:2)
curandum praecipue, (quod fingentibus frequenter excidit) ne qua inter se pugnent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 179:1)
nam est nonnunquam dura propositio, quod iudex si providit, non aliter praeformidat quam qui ferrum medici priusquam curetur aspexit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 255:2)
Varenum vulnerandum et Salarium item occidendum curavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION