라틴어 문장 검색

proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 97:2)
quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 308:1)
qui ubi ad edictum Romani regis ex omnibus populis convenere, ne ducem suum neve secretum imperium propriave signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis Romanisque ut ex binis singulos faceret binosque ex singulis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 532:1)
cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 595:1)
ibi miscendo consilium precesque nunc orabant ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:3)
non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine volnere praeter dictatorem Romanum excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 203:2)
clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbavit Volscos, utpote capta urbe cui ad ferendam opem venerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 363:1)
questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 533:2)
ea conluvio mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa volgabant morbos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 66:1)
quid tandem est cur caelum ac terras misceant, cur in me impetus modo paene in senatu sit factus, negent se manibus temperaturos violaturosque denuntient sacrosanctam potestatem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 29:1)
si coalescere, si iungi miscerique vobis privatis necessitudinibus possunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 59:2)
si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 271:3)
pulvis elatus mixtusque fumo lucem ex oculis virorum equorumque aufert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 365:1)
hi postquam mixti hostibus portam intravere, in muros evadunt suisque capti oppidi signum ex muro tollunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 371:1)
clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 245:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION