라틴어 문장 검색

cuius haec gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus euocandum patet, paruaque postea cicatrix fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:4)
Semper autem ubi scalpellus admouetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 5:3)
minusque operae est, si sub cute transuersae feruntur, quam si rectae intus tendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:2)
Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, ex aliquo uitio quasi parua fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 14:1)
Ac ne is quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia leuata altera parte nihilo minus altera infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 41:6)
si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 42:3)
Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque caluariam eminentibus uenis idem candens ferrum admouerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:4)
Curta igitur in his tribus * * ac si qua parua sunt, curari possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 1:1)
si minus, forfice, dens excipiendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 2:5)
Si uero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 8:4)
si minus, certe pro ui corporis quam longissima.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 2:5)
Per ea uero, quae supra scripta sunt, leuato malo, si quando alias dolor reuerterit, eadem modo ualere quae nouimus erunt facienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 3:6)
in eo, cui glans parua, iuxtaque eam cutis spatiosior, breuior uero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 1:5)
tum multa frigida aqua fouetur, emplastrumque circa datur, quod ualentem inflammationem reprimat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:5)
ex uirilibus maxima decem et quinque est digitorum, media duodecim, minima nouem:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION