라틴어 문장 검색

postremo habebunt modum et fine, qui esse citra divisionem nullus potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 240:1)
quo constant miracula illa in scenis pilariorum ac ventilatorum, ut ea quae emiserint ultro venire in manus credas et qua iubentur decurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 244:2)
quin etiam, quod est in primis frivolum ac scenicum, verbum petant, quo incipiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 254:2)
hoc adhuc adiiciendum aliquas etiam, quae sunt egregiae dicendi virtutes, quo minus deceant, effici condicione causarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 49:2)
quo fugerit interim dolor ille?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 55:1)
et, quo me vivere iuvet, Asprenatem reum video.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:5)
quo me miser conferam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 262:2)
quo magis miror Plinii Secundi docti in hoc utique libro paene etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem velandorum gratia tradit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 290:3)
quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet, ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 295:1)
nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 34:2)
utinamque sit tempus unquam, quo aliquis, qualem optamus, orator artem superbo et vitiis quorundam bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac, velut rebus repetitis, in corpus eloquentiae adducat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 61:2)
quo autem modo patronum se causarum non falso dixerit, qui, quod est in causis potentissimum, sit ab altero petiturus, paene non dissimilis iis, qui poetarum scripta pronuntiant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 85:3)
neque vero pudor obstet, quo minus susceptam, cum melior videretur, litem cognita inter discendum iniquitate dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 121:3)
Nec immerito Pericles solebat optare, ne quod sibi verbum in mentem veniret, quo populus offenderetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 157:2)
postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION