라틴어 문장 검색

itaque in iudicium capitis multos vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:2)
idque cum saepe alias turn apud centumviros in M'. Curi causa cognitum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:3)
etsi satis, inquit, mihi videbar habere cognitum Scaevolam ex eis rebus quas audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebar propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 1:1)
Sed haec Crassi cum edita oratio est, quam te saepe legisse certo scio, quattuor et triginta tum habebat annos totidemque annis mihi aetate praestabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:6)
qui cum partiretur tecum causas, - saepe enim interfui - perorandi locum, ubi plurimum pollet oratio, semper tibi relinquebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 1:4)
Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus optimum sit intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:4)
itaque intellegens dicendi existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:1)
Ipsius Sulpici nulla oratio est, saepeque ex eo audivi, cum se scribere neque consuesse neque posse diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:2)
in quo primum saepe aliter est dictum aliter ad nos relatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 57장 1:2)
Habuit a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:2)
L. Turius parvo ingenio sed multo labore, quoquo modo poterat, saepe dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:3)
Sed ut pugiles inexercitati, etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt, solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset, illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 2:2)
etiam M. Pontidius municeps noster multas privatas causas actitavit, celeriter sane verba volvens nec hebes in causis vel dicam plus etiam quam non hebes, sed effervescens in dicendo stomacho saepe iracundiaque vehementius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 2:1)
illum enim saepe audivi, hic, cum ego iudicare iam aliquid possem, afuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:1)
Quid igitur de illo iudicas, inquam, quem saepe audivisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION