라틴어 문장 검색

ea merita populi Romani in Antiochum, apud omnes reges gentesque auctoritatem esse ut, si legatos misissent qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexandreae abducturusque exercitum in Syriam esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 231:1)
nec haec tantum Persei per avaritiam est dimissa res, cum pecunia statuta aut pacem habere per Eumenen, quae vel parte regni redimenda esset, aut deceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 309:1)
sua merita eo bello fratrisque, si qua erant, et Gallorum defectionem, quae nuper ingenti motu facta erat, exposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 218:3)
his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis aequum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 226:1)
nihilne factum neque dictum est in civitate vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 259:2)
ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, ita ne poenam quidem sumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 279:1)
leges Macedoniae dedit cum tanta cura, ut non hostibus victis, sed sociis bene meritis dare videretur, et quas ne usus quidem longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo argueret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 388:1)
victor perpetrato bello eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus vota nuncupavit, merita dona portans redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 479:2)
ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, magis quid se dignum esset, quam quid merito eius fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei remissurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 522:1)
merita sua in eo bello commemoravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 544:3)
gratum arbitratur esse id a vobis sibi meritoque vobis bona se facere quae facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol19)
num numero mi in mentem fuit, dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 120)
ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam, aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe, quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 121)
id solacio est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 210)
Iam istuc gaudeo, utut erga me merita est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 179)

SEARCH

MENU NAVIGATION