라틴어 문장 검색

Non deest hoc loco copia rationum, quibus docere velitis humanas esse formas deorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 76:1)
alteram quam ceperimus ex magnitudine commodorum, quae percipiuntur caeli temperatione fecunditate terrarum aliarumque commoditatum complurium copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 13:3)
Sed illa quanta benignitas naturae, quod tam multa ad vescendum tam varie tam iucunda gignit, neque ea uno tempore anni, ut semper et novitate delectemur et copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:2)
Iam vero operibus hominum id est manibus cibi etiam varietas invenitur et copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:1)
magnos vero usus adfert ad navigia facienda, quorum cursibus suppeditantur omnes undique ad vitam copiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:1)
hominum igitur causa eas rerum copias comparatas fatendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:1)
magnis autem viris prosperae semper omnes res, si quidem satis a nostris et a principe philosophiae Socrate dictum est de ubertatibus virtutis et copiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 167:4)
tertius ex commoditate rerum quas percipimus et copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 16:4)
Nam reliquae causae quas Cleanthes adfert, quarum una est de commodorum quae capimus copia, altera de temporum ordine caelique constantia, tum tractabuntur a nobis, cum disputabimus de providentia deorum, de qua plurima a te Balbe dicta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 17:3)
Tum autem aut anquirunt aut consultant, ad vitae commoditatem iucunditatemque, ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint iuvare et suos, conducat id necne, de quo deliberant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 12:4)
Delectant etiam magnifici apparatus vitaeque cultus cum elegantia et copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 34:3)
quas enim copias his et suppeditari aequius est et relinqui, eas transferunt ad alienos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:2)
Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per iniuriam, ut ad largiendum suppetant copiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:3)
Sed quoniam copiae parvae singulorum sunt, eorum autem, qui his egeant, infinita est multitudo, vulgaris liberalitas referenda est ad illum Ennii finem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 69:4)
Placet igitur aptiora esse naturae ea officia, quae ex communitate, quam ea, quae ex cognitione ducantur, idque hoc argumento confirmari potest, quod, si contigerit ea vita sapienti, ut omnium rerum affluentibus copiis [quamvis] omnia, quae cognitione digna sint, summo otio secum ipse consideret et contempletur, tamen, si solitudo tanta sit, ut hominem videre non possit, excedat e vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION