라틴어 문장 검색

inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque in latebras acer corrupti corporis umor, tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis paulatim redit in sensus animamque receptat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:4)
scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno tempore sincera existit, mortalis habendast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:14)
nec sine corpore enim vitalis edere motus sola potest animi per se natura nec autem cassum anima corpus durare et sensibus uti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:3)
scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto, sic anima atque animus per se nil posse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:4)
corpus enim atque animans erit aër, si cohibere sese anima atque in eos poterit concludere motus, quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:6)
quare etiam atque etiam resoluto corporis omni tegmine et eiectis extra vitalibus auris dissolui sensus animi fateare necessest atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:7)
Denique cum corpus nequeat perferre animai discidium, quin in taetro tabescat odore, quid dubitas quin ex imo penitusque coorta emanarit uti fumus diffusa animae vis, atque ideo tanta mutatum putre ruina conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt fundamenta foras manant animaeque per artus perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt, atque foramina?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:8)
multimodis ut noscere possis dispertitam animae naturam exisse per artus et prius esse sibi distractam corpore in ipso, quam prolapsa foras enaret in aëris auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:9)
Quin etiam finis dum vitae vertitur intra, saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur ire anima ac toto solui de corpore [tota] et quasi supremo languescere tempore voltus molliaque exsangui cadere omnia [corpore] membra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:1)
quod genus est, animo male factum cum perhibetur aut animam liquisse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:2)
nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur ire foras animam incolumem de corpore toto, nec prius ad iugulum et supera succedere fauces, verum deficere in certa regione locatam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:7)
nec ratione alia nosmet proponere nobis possumus infernas animas Acherunte vagare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:2)
pictores itaque et scriptorum saecla priora sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:3)
at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:4)
omnibus esse igitur totas dicemus in illis particulis animas?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION