라틴어 문장 검색

cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 2:5)
istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:4)
scriptum enim ita dicunt esse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 3:1)
Roscio quaero, primum qua re civis optimi bona venierint, deinde qua re hominis eius qui neque proscriptus neque apud adversarios occisus est bona venierint, cum in eos solos lex scripta sit, deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita est, deinde cur tantulo venierint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 1:2)
est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 1:4)
legite testimonia testium vestrorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:8)
videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:1)
audite, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 1:1)
quid si hoc ipsum quod nunc facit ostendo testimonio esse nihil deberi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 1:1)
dicet testimonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 2:4)
dicent hi quoque testimonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 2:6)
opinor, tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua, quoniam contra te est, gravissimum debet esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 1:4)
deinde illud quoque requisivi qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 1:2)
postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 1:3)
itaque ut ego, cum a nostro Catone laudabar, vel reprehendi me a ceteris facile patiebar, sic Isocrates videtur testimonio Platonis aliorum iudicia debere contemnere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION