라틴어 문장 검색

Fiunt, non nascuntur Christiani.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 4:3)
Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 24:1)
Sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent necessarii saeculo, aut si et Christiani potuissent esse Caesares.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 24:2)
Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 25:1)
Iussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille tam se daemonem confitebitur de vero quam alibi dominum de falso.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 4:4)
Iam ergo subiecta est Christianis divinitas vestra, nec divinitas deputanda est quae subdita est homini et, si quid ad dedecus facit, aemulis suis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 8:3)
Si homo communis conditionis, si magus, si post mortem de sepulchro a discipulis subreptus, si nunc denique penes inferos, si non in caelis potius, et inde venturus cum totius mundi motu, cum orbis horrore, cum planctu omnium, sed non Christianorum, ut dei virtus et dei spiritus et sermo et sapientia et ratio et dei filius.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 12:3)
Haec denique testimonia deorum vestrorum Christianos facere consuerunt;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 18:1)
Colitis illos, quod sciam, etiam de sanguine Christianorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 18:4)
Nollent itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis quandoque Christianis1 fugentur, si illis sub Christiano, volente vobis veritatem probare, mentiri liceret.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 18:5)
quorum vitio excessum imperatoris non ante Cybele cognovit, ne deam talem riderent Christiani.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 6:3)
Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:1)
paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:3)
Qui magis inimici et persecutores Christianorum quam de quorum maiestate convenimur in crimen?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 2:2)
Sed quid ego amplius de religione atque pietate Christiana in imperatore?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION