라틴어 문장 검색

cum ea centum navium classe, si videretur ei, praedatum in Africam traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 351:5)
et naves indidem accitae erant quae vergentem ad mare partem urbis oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 385:2)
deinde ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque quibus muros quatiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 436:1)
eadem aestate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in Africam tramisit, et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obvio armato vastavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 444:1)
inde ad naves raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam adventare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 444:2)
octoginta erant et tres naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 445:1)
duodeviginti navibus captis, fugatis aliis, cum magna terrestri navalique praeda Lilybaeum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 445:3)
eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat, et Aetoli, navibus per fretum quod Naupactum et Patras interfluit - Rhion incolae vocant - exercitu traiecto, depopulati erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 446:1)
raptimque cum equitatu profectus, iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros gravesque praeda, ut qui nihil tale metuerent, adortus Romanos compulit ad naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 468:1)
ignorabant Sulpicium cum quindecim navibus ab Naupacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis, ne conspici agmen posset, intrasse Elim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 480:1)
M. Lucretium has copias navibus advexisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 576:1)
deinde crescente certamine et clamore inpotentius iam regi et inter duas acies versari, velut incerti quorum essent, haud dissimiliter navibus sine gubernaculo vagis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 709:1)
repetentibus Siciliam classis Punica - septuaginta erant longae naves - occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:1)
septemdecim naves ex iis captae sunt, quattuor in alto mersae, cetera fusa ac fugata classis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:2)
tuto inde mari pulsis hostium navibus magni conmeatus frumenti Romam subvecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION