라틴어 문장 검색

Contraxit hanc dum assidet Iuniae virgini, sponte primum - est enim affinis -, deinde etiam ex auctoritate pontificum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 1:2)
nisi quis forte alterutri nostrum amicissimus, eadem legata et quidem pariter accipimus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 6:4)
Minus miraberis me tam instanter petisse, ut in amicum meum conferres tribunatum, cum scieris quis ille qualisque.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 1:1)
Idem rectissimus iudex, fortissimus advocatus, amicus fidelissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 2:3)
Nuper me cuiusdam amici languor admonuit, optimos esse nos dum infirmi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 1:1)
Ais quosdam apud te reprehendisse, tamquam amicos meos ex omni occasione ultra modum laudem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 1:1)
Qui sunt tamen isti, qui amicos meos melius norint?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 2:3)
nec sunt parum multi, qui carpere amicos suos iudicium vocant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 3:2)
Idem quam reverenter, quam fideliter amicos colat, multorum supremis iudiciis, in his Anni Bassi gravissimi civis, credere potes, cuius memoriam tam grata praedicatione prorogat et extendit, ut librum de vita eius - nam studia quoque sicut alias bonas artes veneratur - ediderit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 5:1)
Ero ergo suspensus pro homine amicissimo, dum admittere avocamenta et cicatricem pati possit, quam nihil aeque ac necessitas ipsa et dies longa et satietas doloris inducit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 5 3:1)
Est autem mihi moris, quod sum daturus in manus hominum, ante amicorum iudicio examinare, in primis tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:1)
Sum enim deprecatus, ne quis ut irreverentem operis argueret, quod recitaturus, quamquam et amicis et paucis, id est iterum amicis, foro et negotiis non abstinuissem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 3:2)
Addidi hunc ordinem me et in scribendo sequi, ut necessitates voluptatibus, seria iucundis anteferrem, ac primum amicis tum mihi scriberem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 3:3)
Nam et tu, quae de amicis, optime scribis, et ego, quae de me, ut optima lego.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 8 2:2)
nominatus est ab amicis Arriae et Fanniae, nominatus ab amicis suis.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION