라틴어 문장 검색

non, si mihi hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 353:1)
in eo enim loco res sunt nostrae, ut vobis ego magis necessitatis vestrae index quam consilii auctor sim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 395:1)
qui auctor omnia posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consulem ut hostes et nocturno pavore attonitos et circa collem castellatim dissipatos adgrederetur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 410:1)
postquam neque reverti ad signa primos nec ferme alium quam qui in Campania hibernassent praecipueque ex his seditionis auctores mitti viderunt, primum admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos consilia sua emanasse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 444:2)
ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis, sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam in vos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 464:1)
quin omissis ira et spe, fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus fidei?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 475:3)
Quinctio conlaudato, ceteris bonum animum habere iussis, dictator equo citato ad urbem revectus auctoribus patribus tulit ad populum in luco Petelino, ne cui militum fraudi secessio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 479:1)
adeo nihil praeterquam seditionem fuisse eamque compositam inter antiquos rerum auctores constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 491:1)
idoneos auctores habeo querentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut Latium sub Romano imperio sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 47:2)
exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 64:1)
Romanis post proelium demum factum Samnites venisse subsidio, exspectato eventu pugnae, apud quosdam auctores invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 152:1)
alteram, ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 181:2)
Tusculanis servata civitas quam habebant, crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores versum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 207:1)
illud pervelim - nec omnes auctores sunt - proditum falso esse, venenis absumptos quorum mors infamem annum pestilentia fecerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 256:3)
sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogaverim, exponenda est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 257:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION