라틴어 문장 검색

Inter praerogativas instantiarum, ponemus loco vicesimo septimo atque ultimo Instantias Magicas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:1)
Rectius ille, qui finem vitae extremum inter munera ponit naturae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:36)
Inter attributa autem veri Dei ponitur quod sit Deus zelotypus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:6)
Unitatis fructus praecipui (praeterquam quod Deo summe placeat, id quod ante omnia poni debet) sunt duo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:10)
insignis quidam iocandi artifex in catologo librorum bibliothecae cuiusdam fabulosae inter caeteros cum hac inscriptione librum ponit, Saltationes Florales et Gesticulationes Haereticorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:20)
Lucretius poeta, cum sibi ante oculos poneret Agamemnonem filiam propriam immolantem, exclamat tantum relligio potuit suadere malorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:9)
Certe si miraculum recte ponatur illud quod naturam superat, cernuntur miracula maxime in calamitatibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:3)
Ponatur igitur pro certo habitum taciturnitatis virtutem esse politicam et moralem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:11)
Itali non magnum ponunt discrimen inter liberos et nepotes aut cognatos, sed, modo sint e massa sanguinis, non multum pensi habent utrum sint e corpore proprio editi necne.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:19)
Quo stemmate deducta sit fama, cum Virgilius depingeret, Gigantum sororem eam esse ponit:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 3:3)
Postremo ponuntur secula erudita, praesertim cum pace et rebus prosperis coniuncta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:35)
Quin et Deus ipse consilio non vacat, sed inter nomina magna filii sui benedicti ponit ut consiliarius vocetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:7)
Sunt qui quicquid sub captum eorum non cadit spernere aut parvi pendere prae se ferunt, quanquam impertinens et curiosum, sicque inscitiam suam pro iudicio limato obtendunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:13)
Adde iam (ut fiat sermo de hoc fecundo amicitiae fructu magis perfectus) illud modo dictum, quod promptius occurrit et in vulgarem observationem cadit, fidele intelligo ab amico consilium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:2)
Pugna ad insulas Cursolares circulum in naribus Turcae posuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION