라틴어 문장 검색

Atqui ut his irasci dementis est, quae anima carent, sic mutis animalibus, quae nullam iniuriam nobis faciunt, quia velle non possunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 140:1)
Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 145:1)
" Quid gemis, demens ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:2)
Demens, quid interest, quam lecti premas partem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 215:2)
Stat supra caput fatum et pereuntis dies imputat propiusque ac propius accedit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 239:2)
Scias licet idem viris bonis esse faciendum, ut dura ac difficilia non reformident nec de fato querantur, quicquid accidit boni consulant, in bonum vertant.
(세네카, De Providentia, book 1 12:2)
Fortis et egregia fati conventio, sed quae non deceat magnitudinem nostram ;
(세네카, De Providentia, book 1 18:8)
His adiciam fato ista sic et recte eadem lege bonis evenire qua sunt boni.
(세네카, De Providentia, book 1 22:3)
Non usque eo in possessionem generis humani vitia venerunt, ut dubium sit an electione fati data plures nasci Reguli quam Maecenates velint;
(세네카, De Providentia, book 1 32:1)
Fata nos ducunt et quantum cuique temporis restat prima nascentium hora disposuit.
(세네카, De Providentia, book 1 60:1)
Praebere se fato.
(세네카, De Providentia, book 1 61:6)
Ille ipse omnium conditor et rector scripsit quidem fata, sed sequitur ;
(세네카, De Providentia, book 1 61:10)
" Quare tamen deus tam iniquus in distributione fati fuit, ut bonis viris paupertatem et vulnera et acerba funera ascriberet ?
(세네카, De Providentia, book 1 62:1)
ut efficiatur vir cum cura dicendus, fortiore fato opus est.
(세네카, De Providentia, book 1 62:6)
Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 131:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION