라틴어 문장 검색

Pan etiam Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicet se iudice victum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 6:3)
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo, Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.31)
Itaque non haec parum idonea res visa est, quae deduceretur ad iudicem, sed nemo huic rei satis idoneus iudex inventus est ;
(세네카, 행복론, Liber III 34:1)
Sicut ergo hic quamvis idem sit judicem punire istum, et istum puniri a judice, non tamen ideo sicut justum est judicem punire istum, quem juste, ut dictum est, secundum legem punit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:10)
'Ego vero' inquit Secundus, 'antequam me iudicem Aper recuset, faciam quod probi et moderati iudices solent, ut in iis cognitionibus excusent, in quibus manifestum est alteram apud eos partem gratia praevalere.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 1:1)
illa liberata per iudicem, ne iret ad gladium, haec a iudice damnata absoluta per gladium est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 9:6)
Sed nobis adolescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant, ne temere unquam iusiurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 30:1)
"bonam causam, si apud iudices aequos ageretur, apud eosdem et accusatores et iudices agam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 428:2)
Comparas, homo, reum et iudicem, reum, qui, quia videtur, reus est, iudicem, qui, quia videt, iudex est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:6)
Sed et cum idem sit judicem punire istum, et istum puniri a judice, non tamen concedi oportet ut, si justum sit judicem punire istum, justum etiam sit justum puniri a judice, cum videlicet hoc nomen justum, sicut et possibile, in talibus significationem variet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:4)
tum senex dicitur eam fabulam quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus quaesisseque num illud carmen desipientis videretur, quo recitato sententiis iudicum est liberatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 29:6)
iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime quod iidem perpetui iudices erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 549:1)
tene, cum ab is, qui se iudicum numero haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appellentur, Minoem Rhadamanthum Aeacum Triptolemum, convenireque eos qui iuste cum fide vixerint - haec peregrinatio mediocris vobis videri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:2)
Advocatus autem illud tribuat iudici, ne illi obstrepat aut se rursus in caussam agendam callide insinuet postquam iudex de re pronunciaverit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:16)
Quid, si in homines caros iudicibusque iucundos sine ulla praemunitione orationis acerbius et contumeliosius invehare, nonne a te iudices abalienes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 304:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION