라틴어 문장 검색

ego tamen libentius retulerim ad ornatum orationis, quia non ut intelligatur efficit, sed ut plus intelligatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 50:5)
Nam epitheton proprium effecit, ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 84:1)
tum, quo translationum genere, quibus figuris, qualibus sententiis, quo modo, qua postremo collocatione id, quod intendimus, efficere possimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:4)
non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio, si usque ad aures valet atque ea sibi iudex, de quibus cognoscit, narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 125:2)
interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi virtutum exemplum vel unus sufficit) in descriptione convivii luxuriosi:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 129:1)
praecipua tamen eius opera δείνωσισ in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis visionibus, e)cergasi/a in efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur ἐπεξεργασία repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti, ἐνέργεια confinis his (est enim ab agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse, quae dicuntur, otiosa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 151:3)
illo enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 157:1)
nam et hoc augendi genus est tantum aliquid efficere, ut non possit augeri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 161:5)
hic autem idem illud effecit per alieni corporis vim cruciatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 165:4)
apud oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 259:5)
tum autem efficitur, si sine illo, quod dicitur, minus est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 259:6)
Et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant nomen, iidem sunt tamen, ita haec, de quibus loquimur, sive tropi sive figurae dicuntur, idem efficient;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 9:1)
nam si frons, oculi, manus multum ad motum animorum valent, quanto plus orationis ipsius vultus ad id, quod efficere intendimus, compositus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 22:2)
nam et commoratio una in re permultum movet et illustris explanation rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio, quae et in exponenda re valet et ad illustrandum id quod exponitur et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 28:1)
quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur, ne, cum morbum in signis atque tabulis obiiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION