라틴어 문장 검색

inde, ut opinor, cum tu ad me quaedam γενικώτερον scripsisses et ego mihi a te [quaedam] significari putassem ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter xi K. Mart.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 12:6)
de gratia et de ope, quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11A 1:2)
Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 4:1)
hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque have mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 9A 6:1)
odium autem recte animadvertis significatum in theatro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12A 5:6)
Idus Iunias deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit litterasque reddidit trinas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 17 2:4)
sed quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare quod optandum vix est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 19 2:6)
facile adsentior tuis litteris quibus exponis pluribus verbis nullum consistere consilium quo a te possim iuvari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 25 2:1)
exposui te ad me detulisse et quid vellet et quid requireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:7)
sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas aliquid etiam ante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 51 2:4)
εὐκαίρωσ ad me venit, cum haberem Dolabellam, Torquatus humanissimeque Dolabella quibus verbis secum egissem exposuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 3:1)
ita enim significarat iis litteris quas ad me, at vellem aliquid degustasses de fabulis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 40 2:10)
quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολιαῖσ ἀπάταισ significavi me non fore . . . tum enim mentio Canae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 41 2:4)
cetera autem vel fingi possunt, πίνοσ litterarum significat doctiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:2)
recte tu omnibus epistulis significas quid de re, quid de viro sentias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION