라틴어 문장 검색

Itaque posteaquam castra non potuerant potiri, Uticam se in oppidum coniecerunt atque ibi multos Uticenses interfecerunt domosque eorum expugnaverunt ac diripuerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 87:9)
Quem Uticenses quamquam oderant partium gratia, tamen propter eius singularem integritatem et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat quodque Uticam mirificis operibus munierat turribusque auxerat, sepultura adficiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 88:7)
Quo interfecto L.
(카이사르, 아프리카 전기 88:8)
Interim in itinere ex regiis copiis duces complures ad Caesarem veniunt orantque ut sibi ignoscat.
(카이사르, 아프리카 전기 92:5)
Interim Vergilius postquam terra marique clausus se nihil proficere intellexit suosque interfectos aut fugatos, M.
(카이사르, 아프리카 전기 93:3)
Rex interim ab omnibus civitatibus exclusus desperata salute, cum iam cenatus esset, cum Petreio, ut cum virtute interfecti esse viderentur, ferro inter se depugnant, atque firmior imbecilliorem Iubam Petreius facile ferro consumpsit.
(카이사르, 아프리카 전기 94:1)
Deinde ipse sibi cum conaretur gladio traicere pectus nec posset, precibus a servo suo impetravit ut se interficeret, idque obtinuit.
(카이사르, 아프리카 전기 94:2)
Sittius interim pulso exercitu Saburrae praefecti Iubae ipsoque interfecto cum iter cum paucis per Mauretaniam ad Caesarem faceret, forte incidit in Faustum Afraniumque qui eam manum habebant qua Uticam diripuerant, iterque in Hispaniam intendebant et erant numero circiter mille.
(카이사르, 아프리카 전기 95:2)
Itaque celeriter nocturno tempore insidiis dispositis eos prima luce adortus praeter paucos equites qui ex primo agmine fugerant, reliquos aut interfecit aut in deditionem accepit, Afranium et Faustum cum coniuge et liberis vivos capit.
(카이사르, 아프리카 전기 95:3)
Paucis post diebus dissensione in exercitu orta Faustus et Afranius interficiuntur;
(카이사르, 아프리카 전기 95:4)
Hic inter duces duos fit contentio uter prius pontem occuparet;
(카이사르, 히스파니아 전기 5:8)
Et cum ad eos adpropinquasset, fuga perterriti multi sunt interfecti, complures capti, in quibus duo [centuriones].
(카이사르, 히스파니아 전기 9:5)
Rex nomine Indo qui cum equitatu suas copias adduxerat, dum cupidius agmen adversariorum insequitur, a vernaculis legionariis exceptus est et interfectus.
(카이사르, 히스파니아 전기 10:5)
Eis ad ignoscendum nulla facultas est data et a militibus nostris interfecti sunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:3)
Speculator de legione II Pompeiana captus a militibus et interfectus.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION