라틴어 문장 검색

et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas - fuere autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor - Q. Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem iussit, atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 127:1)
nihil eae deductae ex insula legiones minuerunt nec viribus nec specie eius provinciae praesidium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 128:1)
nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 129:1)
ea externa auxilia cum singulis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exercituum servavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 130:1)
illis omnibus - et multi erant - adempti equi qui Cannensium legionum equites in Sicilia erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 177:1)
Marcellus vestigiis instabat castraque castris conferebat, et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 189:1)
quod ubi Marcellus vidit, legionem in primam aciem inducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 194:2)
signa militaria quattuor de ala prima quae fugit, duo de legione quae cedentibus sociis successerat amissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 197:1)
adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 205:3)
sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amiserant signa in prima acie pugnabant, et legio duodevicensima ab dextro cornu instructa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 215:1)
mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 226:2)
prorogatum in annum imperium est Q. Fulvio Flacco, ut provinciam Capuam, quae T. Quincti praetoris fuerat, cum una legione obtineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 346:1)
prorogatum et C. Hostilio Tubulo est, ut pro praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 347:1)
prorogatum et L. Veturio Philoni est, ut pro praetore Galliam eandem provinciam cum isdem duabus legionibus obtineret quibus praetor obtinuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 347:2)
quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est, qui praetor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 348:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION