라틴어 문장 검색

sic igitur toti caelo terraeque putandumst ex infinito satis omnia suppeditare, unde repente queat tellus concussa moveri perque mare ac terras rapidus percurrere turbo, ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:7)
praeterea magna ex parti mare montis ad eius radices frangit fluctus aestumque resolvit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:6)
ex hoc usque mari speluncae montis ad altas perveniunt subter fauces.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:7)
hac ire fatendumst et penetrare mari penitus res cogit aperto atque efflare foras ideoque extollere flammam saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:8)
est quoque uti possit magnus congestus harenae fluctibus adversis oppilare ostia contra, cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:9)
denique in os salsi venit umor saepe saporis, cum mare versamur propter, dilutaque contra cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:12)
purpureusque colos conchyli iungitur uno corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam, non si Neptuni fluctu renovare operam des, non mare si totum velit eluere omnibus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:5)
Hic igitur Ianus, cum Saturnum classe pervectum excepisset hospitio et ab eo edoctus peritiam ruris ferum illum et rudem ante fruges cognitas victum in melius redegisset, regni eum societate muneravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 21:1)
Amplissimus enim cespes, sive ille continens limus seu paludis fuit coacta compage virgultis et arboribus in silvae licentiam comptus, iactantibus per omnem fluctibus vagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 29:1)
quibus in mare deiectis Venerem procreatam, quae a spuma unde coaluit ἀφροδίτη nomen accepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 6:4)
Epicadus refert Herculem occiso Geryone, cum victor per Italiam armenta duxisset, ponte qui nunc sublicius dicitur ad tempus instructo hominum simulachra pro numero sociorum quos casu peregrinationis amiserat in fluvium demisisse, ut aqua secunda in mare advecta pro corporibus defunctorum veluti patriis sedibus redderentur, et inde usum talia simulachra fingendi inter sacra mansisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 47:1)
Sed cum fere ante aequinoctium vernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare navigantibus clausum, terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut nivibus contegantur, eaque omnia verno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera quae continet terra aperire se in germen incipiant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 14:1)
Hinc et ipsi curiae ad quam vocabantur Calabrae nomen datum est, et classi, quod omnis in eam populus vocaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 11:3)
Nam cum Libyes invasuri Siciliam classem adpulissent ad id promuntorium, Apollo, qui ibi colitur, invocatus ab incolis inmissa hostibus peste et paene cunctis subita morte interceptis Libystinus cognominatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 24:2)
Propterea in insula dicuntur nati, quod ex mari nobis oriri videntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION