라틴어 문장 검색

Rhodii Achaeos, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites levisque armaturae quod erat cornibus circumiectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 226:1)
iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta navibus venerat, iam Rhodiae duodeviginti tectae naves, iam Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis navibus, triginta lembis mixtisque aliis minoris formae navigiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 302:2)
ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque rati, ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 124:1)
Nabis extemplo circa omnes maritimos vicos dimisit ad seditiones in iis miscendas, et alios principum donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 141:2)
admissi plures, dum suas quisque nunc querellas, nunc postulationes inserit, et aequa iniquis miscent, ex disceptatione altercationem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 190:1)
nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris miscebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 253:1)
eodem ferme tempore et Antiochus ab Apamea profectus Sardibus primum, deinde haud procul Seleuci castris ad caput Caici amnis stativa habuit cum magno exercitu mixto variis ex gentibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 204:1)
haec summa copiarum erat Romanis, et duo milia mixtorum Macedonum Thracumque, qui voluntate secuti erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 447:1)
medi erant, lecti viri, et eiusdem regionis mixti multarum gentium equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 455:1)
extremum cornu claudebant quattuor milia, mixti Cyrtii funditores et Elymaei sagittarii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 458:1)
inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia septingenti, et tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia ala levioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 460:1)
mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 143:2)
hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci vere, quod appellantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 210:3)
Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluvio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 230:1)
nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallograecorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 571:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION