라틴어 문장 검색

Maiorem partem ipsi designant terrarum orbis, innumerae quidem personae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 64:2)
Sic volunt hodiernam distribuendi rationem ratam habere, qua minor pars sibi ius vindicat quadam ex mensura consumendi, quae ad omnes transferri non potest, cum terrarum orbis talis consumptionis ne eiectamenta quidem continere possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:5)
Adest enim verum “oecologicum debitum”, potissimum inter septentrionalem et meridianam orbis partem, quod cum perturbationibus mercatus oecologicum ambitum deformantibus, nec non cum inaequli naturalium usu opum sociatur, quibus nonnullae Nationes historice fruuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:2)
Peculiarem in modum ambitalis spatii usus est ponderandus in toto orbe terrarum, ad eiectamenta gasiosa deponenda, quae superioribus duobus saeculis sunt acervata atque condiciones quasdam induxerunt, quae nunc omnes mundi Nationes afficiunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:4)
Instrumentorum autem Dei Patris ad tuendas partes vocamur, ut noster terrarum orbis is sit quem Ipse creando optavit sitque pacis, pulchritudinis plenitudinisque eius proposito congruus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 69:3)
Si leviter respicimus, praeter quaedam conspicua contaminationis detrimentique indicia, res haud tam graves esse videntur terrarumque orbis perdiu in hodiernis condicionibus manere posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 75:3)
Illinc quidam arbitrantur hominem, quovis suo opere, unum minari et oecosystema mundanum in periculum adducere posse, convenit ideo ut eius in terrarum orbe praesentia minuatur eiusdemque opus cuiuscumque generis impediatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 77:3)
“Si intuitus regiones decurrit nostri orbis, statim animadvertitur humanum genus decepisse divinas exspectationes”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 78:6)
Idcirco Novae Zelandiae Episcopi quaesiverunt quid significaret mandatum “non occides”, cum “vicenae centesimae orbis populorum ita absumerent opes, ut pauperibus Nationibus futurisque generationibus victui necessaria abriperent”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 127:4)
Hoc modo orbis intrinsecum infirmatur bonum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 153:3)
Sicut diversa orbis elementa – physica, chimica et biologica – alia aliis sociantur, ita species viventes rete quoddam formant quod numquam penitus agnoscimus et intellegimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:5)
Cum de condicione cogitamus ad quam terrarum orbis relinquitur venturis generationibus, aliam in logicam ingredimur, illam nempe doni gratuiti quod accipimus quodque communicamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:4)
Nostra potissimum interest transmittere habitabilem orbem humanitati post nos venturae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:12)
Frequentia consumptionis, profusionis atque corrupti ambitus tolerantiam superavit orbis, ita ut ratio vitae hodiernae, cum sit intolerabilis, possit solum in calamitates recidere, sicut iam re ex intervallis diversis in regionibus evenit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 209:3)
163. Ponderare studuimus hodiernam humanitatis condicionem, tum in rimis orbis, quem incolimus, tum in causis potissimum humanis ambitalis detrimenti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 213:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION