라틴어 문장 검색

Arminius turbator Germaniae, Segestes parari rebellionem saepe alias et supremo convivio, post quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et Arminium et ceteros proceres vinciret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장4)
pars equitum litore Oceani petere Rhenum iussa;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장9)
struendum vallum, petendus agger, amissa magna ex parte per quae egeritur humus aut exciditur caespes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장13)
tanta inde consternatio inrupisse Germanos credentium ut cuncti ruerent ad portas, quarum decumana maxime petebatur, aversa hosti et fugientibus tutior.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 66장2)
Pervaserat interim circumventi exercitus fama et infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac ni Agrippina inpositum Rheno pontem solvi prohibuisset, erant qui id flagitium formidine auderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장1)
Propertio Celeri praetorio, veniam ordinis ob paupertatem petenti, decies sestertium largitus est, satis conperto paternas ei angustias esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장6)
Templum ut in colonia Tarraconensi strueretur Augusto petentibus Hispanis permissum, datumque in omnis provincias exemplum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장1)
pessum ituros fecundissimos Italiae campos, si amnis Nar (id enim parabatur) in rivos diductus superstagnavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장4)
Sisenna Statilio [Tauro] L. Libone consulibus mota Orientis regna provinciaeque Romanae, initio apud Parthos orto, qui petitum Roma acceptumque regem, quamvis gentis Arsacidarum, ut externum aspernabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 1장1)
petitum alio ex orbe regem, hostium artibus infectum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장5)
Exim diversi ordiuntur, hic magnitudinem Romanam, opes Caesaris et victis gravis poenas, in deditionem venienti paratam clementiam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 10장1)
si tae- dio viarum ac maris finem cupiant, hac acie parari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장10)
interea pulcherrimum augurium, octo aquilae petere silvas et intrare visae imperatorem advertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장2)
qui modo abire sedibus, trans Albim concedere parabant, pugnam volunt, arma rapiunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장2)
nec dubium habebatur labare hostis petendaeque pacis consilia sumere, et si proxima aestas adiceretur, posse bellum patrari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION