라틴어 문장 검색

at tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas, sic numquam rapido lampades igne vacent, sic regat imperium terrasque coerceat omnis Caesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus, effice, sit nobis non inplacabilis ira, meque loco plecti commodiore velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 320)
turaque mente magis plena quam lance dedissem, ter quater imperii laetus honore tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 911)
nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri imperium Iam suscipit ille die.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 922)
qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo altius imperium consule Roma videt, multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem, et maiestatem res data dantis habet, iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique talibus Augusti tempus in omne frui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 925)
esse parem virtute patri, qui frena rogatus saepe recusati ceperit imperii:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1319)
atque aliquis " scribas haec cum de Caesare, dixit " Caesaris imperio restituendus eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1323)
"hanc fas imperii frena tenere domum, inde nepos natusque dei, licet ipse recuset, pondera caelesti mente paterna feret;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권305)
augeat imperium nostri ducis, augeat annos, protegat et vestras querna corona fores, auspicibusque deis tanti cognominis heres omine suscipiat, quo pater, orbis onus I Respiciet Titan actas ubi tertius Idus, fient Parrhasiae sacra relata deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권343)
inmemor imperii sedisse sub arbore fertur, dum fierent tarda dulcia poma mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권162)
nullus anhelabat sub adunco vomere taurus, nulla sub imperio terra colentis erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권189)
"sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem Cynthius, imperii pignora certa dabo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권213)
"protulerit terris cum totum Cynthius orbem, Iuppiter imperii pignora certa dabit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권220)
tollit humo munus caesa prius ille iuvenca, quae dederat nulli colla premenda iugo, idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, quemque notes oculis, angulus omnis abest, tum, memor imperii sortem consistere in illo, consilium multae calliditatis init.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권236)
imperii pignora iuncta vides, di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti, qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit, ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos numina:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권266)
exta bovis gravidae dantur, fecundior annus provenit, et fructum terra pecusque ferunt, hanc quondam Cytherea diem properantius ire iussit et admissos praecipitavit equos, ut titulum imperii quam primum luce sequenti Augusto iuveni prospera bella darent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권460)

SEARCH

MENU NAVIGATION