라틴어 문장 검색

at Romae senatus cuncta principibus solita Vespasiano decernit, laetus et spei certus, quippe sumpta per Gallias Hispaniasque civilia arma, motis ad bellum Ger- maniis, mox Illyrico, postquam Aegyptum Iudaeam Syriamque et omnis provincias exercitusque lustraverant, velut expiato terrarum orbe cepisse finem videbantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장6)
ceterum ut princeps loquebatur, civilia de se, et rei publicae egregia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장9)
id vero erga rem publicam superbum, erga principem contumeliosum, quod in manu sua fuisse imperium donatumque Vespasiano iactabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장5)
ubi ad Helvidium Priscum praetorem designatum ventum, prompsit sententiam ut honorificam in bonum principem, * * falsa aberant, et studiis senatus attollebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장13)
hoc senatus iudicio velut admoneri principem quos probet, quos reformidet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장9)
nihil evenisse cur antiquitus instituta exolescerent aut principis honor in cuiusquam contumeliam verteretur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장2)
suadere etiam Prisco ne supra principem scanderet, ne Vespasianum senem triumphalem, iuvenum liberorum patrem, praeceptis coerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장12)
cum perrogarent sententias consules, Vulcacius Tertullinus tribunus plebis intercessit ne quid super tanta re principe absente statueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장5)
nuper certe caeso Quintilio Varo pulsam e Germania servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem Augustum bello provocatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장19)
esse sibi Vitellium principem, pro quo fidem et arma usque ad supremum spiritum retenturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 21장4)
modo Mucianum, modo absentem principem, postremum caelum ac deos obtestari, donec Mucianus cunctos eiusdem sacramenti, eiusdem imperatoris milites appellans, falso timori obviam iret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장12)
legio in Africa auxiliaque tutandis imperii finibus sub divo Augusto Tiberioque principibus proconsuli parebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장3)
suum cuique sanguinem indiscretum, sed maxime principibus, quorum prosperis et alii fruantur, adversa ad iunctissimos pertineant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장4)
resipiscere paulatim civitates fasque et foedera respicere, principibus Remis, qui per Gallias edixere ut missis legatis in commune consultarent, libertas an pax placeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장9)
quidam principum, ut primi posuisse bellum viderentur, in civitates quae societatem Romanam non exuerant, perfugere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION