라틴어 문장 검색

His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 3:1)
Placuit agona tolli, qui mores Viennensium infecerat, ut noster hic omnium.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 7:2)
Petis ut libellos meos, quos studiosissime comparasti, recognoscendos emendandosque curem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 1:1)
haec vel maxime vi amaritudine instantia, illa tractu et suavitate atque etiam dulcedine placet;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 10:2)
Addidit etiam petendum a consulibus ut referrent sub exemplo legis ambitus de lege repetundarum, an placeret in futurum ad eam legem adici, ut sicut accusatoribus inquirendi testibusque denuntiandi potestas ex ea lege esset, ita reis quoque fieret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 2:1)
singulos enim integra re dissentire fas esse, peracta quod pluribus placuisset cunctis tuendum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 4:1)
Placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 17:3)
sed non omnibus eadem placent, ne conveniunt quidem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 4:2)
Postremo placuit exemplo multorum unum separatim hendecasyllaborum volumen absolvere, nec paenitet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 9:2)
Superest ne rursus provinciae quod damnasse dicitur placeat, agatque paenitentiam paenitentiae suae.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 10 3:3)
Cogito quam sit magnum dare aliquid in manus hominum, nec persuadere mihi possum non et cum multis et saepe tractandum, quod placere et semper et omnibus cupias.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 15:2)
Etenim qua gloria dignum est, summo viro in tanta eligendi facultate praecipue placuisse!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 4:2)
Librum quem novissime tibi misi, ex omnibus meis vel maxime placere significas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 3 1:1)
Respondebis non posse perinde carptim ut contexta, perinde incohata placere ut effecta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 7:1)
Placuit aere signari omnes honores fastidiosissimi mancipii, quosque repudiasset quosque quantum ad decernentes pertinet gessit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION