라틴어 문장 검색

Ergo interrogata, quaenam esset, neptim se Ochi, qui nuper regnasset in Persis, filio eius geni tam esse respondit, uxorem Hystaspis fuisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 8:1)
Ita se facturum esse respondit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 23:2)
at illi, nisi fides Lacedaemoniis quoque et Sinopensibus daretur, respondent se, quid agendum ipsis foret, deliberaturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 7:2)
Ille curae sibi esse respondet:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 23:3)
Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 37:1)
Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux , tantae pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus occidendi regis causa non esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 27:1)
Illе ex ipsis litteris cogniturum esse respondit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 24:2)
Relicto deinde, qui iis praeesset, Amedine - scriba is Darei fuerat - Arachosios, quorum regio ad Ponticum mare pertinet, subegit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 4:1)
Illi nec de fide nec de dementia regis ipsos dubitare respondent equitesque tendere extra munimenta urbis iubent :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 23:1)
Contra rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 2:1)
Illi, si ab alio occiderentur, tristes morituros fuisse respondent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 7:1)
Illi numquam se inimicos ei, sed bello lacessitos se inimicos hosti fuisse respondent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 9:1)
Ariamazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare posset, interrogat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 6:2)
Ille quamquam verebatur, ne conspecta iuvenum paucitate, deturbarent eos barbari, tamen et fortunae suae confisus et Ariamazi superbiae infensus, nullam se condicionem deditionis accipere respondit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 29:1)
Attali quoque caedem obiciebat et ad ultimum Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens veriora se regi quam patrem eius respondisse dicebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION