라틴어 문장 검색

Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.42)
Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater, quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas, hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo ne prohibete!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:13)
Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis, panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:8)
frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est, ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, incassum furit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:2)
Nonne vides, cum praecipiti certamine campum corripuere ruuntque effusi carcere currus, cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:5)
Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, iam vitulos hortare viamque insiste domandi, dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:3)
Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem durus amor?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:10)
Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, qua niger umectat flaventia culta Galaesus, Corycium vidisse senem, cui pauca relicti iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:3)
Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:9)
Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha collocat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:5)
Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, vix defessa senem passus componere membra cum clamore ruit magno manicisque iacentem occupat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:13)
"Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras iussit adire domos?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:16)
At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se milia condunt vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque viri defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum, quos circum limus niger et deformis harundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda alligat et noviens Styx interfusa coercet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:9)
sive mutata iuvenem figura ales in terris imitaris almae filius Maiae, patiens vocari Caesaris ultor:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 210)
nos convivia, nos proelia virginum sectis in iuvenes unguibus acrium cantamus, vacui sive quid urimur, non praeter solitum leves.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 64)

SEARCH

MENU NAVIGATION