라틴어 문장 검색

inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus cum vellet receptum ad urbem haberet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 333:1)
sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno vectatus cum ad suos concessisset, tum equitibus ab domo secum missis agenda inquit res est, iuvenes, audendaque quam me duce impigre exequi iussi estis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 423:1)
erant et paucae naves Demetriade, quibus praeerat Isidorus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 383:1)
ne tamen segnia aestiva essent et Aetoli non impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 52:2)
Aemilius postquam omissas in Lycia res et Livium profectum in Italiam cognovit, cum ipse ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum revertisset, turpe ratus temptata frustra Patara esse, proficisci eo tota classe et summa vi adgredi urbem statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 188:1)
per idem tempus Seleucus Antiochi filius, cum per omne hibernorum tempus exercitum in Aeolide continuisset partim sociis ferendo opem, partim quos in societatem perlicere non poterat depopulandis, transire in fines regni Eumenis, dum is procul ab domo cum Romanis et Rhodiis Lyciae maritima oppugnaret, statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 199:1)
ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 258:1)
Pamphilidas mediae classi praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 259:4)
Eudamum cum septem navibus maximis ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctoritate valeret, compelleret Romanos ad Patara expugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 276:1)
maxime confirmatus est animus regis, postquam ad eum C. Livius, qui praetor ante classi praefuerat, legatus ab Roma venit et edocuit quanto et spes victoriae certior Romanis quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 290:1)
statuit tamen non prius consulem adire quam P. Scipionem, et ita mandatum ab rege erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 386:1)
extremos Tralles et Cretenses - quingentorum utrique numerum explebant - statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 445:1)
praeerat castris M. Aemilius tribunus militum, M. Lepidi filius, qui post paucos annos pontifex maximus factus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 487:1)
Trocmos coniugibus ac liberis apud Tectosagos depositis armatorum agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 240:1)
cui custodiae centurio praeerat et libidinis et avaritiae militaris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 296:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION