라틴어 문장 검색

absoluto Claudio tribunus plebis negavit se Gracchum morari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 186:2)
cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore ut posset morari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 205:2)
quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium impediebant, magna eorum variis casibus absumpta est, et qui supererant labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 220:1)
placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam, et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque invehatur hostium litoribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 16:1)
supererat nihil aliud in temere commisso quam in Macedoniam ad Dium per medios evadere hostis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 79:1)
secreto indicatum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid eos moraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 445:1)
quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus ad persequendum superesset, deletae omnes copiae forent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 536:1)
et quidam ausi sunt media ex contione succlamare abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter vos pereamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 566:2)
in praetoriam navem imponi iussus, eodem et pecunia quae superfuit delata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 67:1)
id Masinissae satis esse et fore, quod populo Romano superesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 150:2)
sed enim vero cum detestabilis altera res et proxima parricidio sit, quid ad deliberationem dubii superesse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 213:2)
quattuor horas, quantum supererat diei, dicendo absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 444:3)
si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 467:1)
neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Aemili Pauli nomen ferat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 510:2)
Paulus in domo praeter senem nemo superest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 511:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION