라틴어 문장 검색

Quia non continuo evenit ut eodem die semper appareat, sed modo tardius modo celerius ex certis causis videri solet, contigit ut, cum tardius apparuit, praecedenti mensi plures dies, aut cum celerius, pauciores darentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 6:1)
Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 13:1)
quod semper in plenilunio, id est medio mense, fieri solet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:2)
Hoc si recte facietis, gaudebitis semper fietque res publica melior:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:5)
Camerienses, qui sacram Soli incolunt insulam, ἀειγενέτῆ Apollini immolant, τῷ τὸν ἥλιον ἀεὶ γίγνεσθαι καὶ ἀεὶ γεννᾶν, id est quod semper exoriens gignitur, quodque ipse generat universa inseminando fovendo producendo alendo augendoque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 35:1)
vel quod, cum omnia ardentia consumantur, hic suo calore candens semper novus constat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 48:3)
item Ἀπόλλων Κιλλαῖος, ὅτι τὰς κινήσεις λαιὰς ποιεῖ, semper nobis ab austro currens.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 48:4)
caprae vero consuetudo haec in pastu videtur, ut semper altum pascendo petat, sed et sol in Capricorno incipit ab imis in alta remeare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 63:2)
propterea et ad ipsum solem species draconis refertur, quia sol semper velut a quadam imae depressionis senecta in altitudinem suam ut in robur revertitur iuventutis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 2:2)
idemque oculis patentibus atque igneis cernitur semper, ut sol patenti igneoque oculo terram conspectu perpetuo atque infatigabili cernit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 17:3)
Cancer obliquo gressu quid aliud nisi iter solis ostendit, qui viam numquam rectam sed per illam semper meare sortitus est Obliquus qua se signorum verteret ordo maximeque in illo signo sol in cursu supero incipit obliquus inferiora iam petere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 23:1)
quae, dum pascitur ab imis partibus, semper prominentium scopulorum alta deposcit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 26:4)
Ad huius igitur extremitatis signum pedes huius animalis electi sunt, quod et terrenum esset et tamen semper peteret alta pascendo, sicut sol, vel cum radios superne demittit in terras vel cum se recolligit, in montibus visitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 6:1)
Θεοὺς enim dicunt sidera et stellas, ἀπὸ τοῦ θέειν, id est τρέχειν, quod semper in cursu sint, ἢ ἀπὸ τοῦ θεωρεῖσθαι.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 3:3)
Huius definitionis poeta memor, ubi sacrum nominavit, ammonitionem deorum paene semper adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION