라틴어 문장 검색

consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII73)
haec opera atque hae sunt generosi principis artes, gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu prostitui Graiaeque apium meruisse coronae, maiorum effigies habeant insignia vocis, ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae syrma vel Antigones vel personam Melanippes, et de marmoreo citharam suspende colosso.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII92)
"testis mihi lectulus et tu, ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX36)
una senum facies, cum voce trementia membra et iam leve caput madidique infantia nasi, frangendus misero gingiva panis inermi;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X87)
Festino ad nostros et regem transeo Ponti et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X110)
templorum quoque maiestas praesentior, et vox nocte fere media mediamque audita per urbem litore ab Oceani Gallis venientibus et dis officium vatis pergentibus, his monuit nos, hanc rebus Latiis curam praestare solebat fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI37)
non capit has nugas humilis domus, audiat ille testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur vocibus obscaenis omnique libidinis arte, qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI55)
haec eadem illi omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur, nostra dabunt alios hodie convivia ludos, conditor Iliados cantabitur atque Maronis altisoni dubiam facientia carmina palmam, quid refert, tales versus qua voce legantur?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI57)
aspice quanta voce neget, quae sit ficti constantia vultus:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII28)
"audis, Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem debueris vel marmoreus vel aeneus?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII45)
et tamen omnem vocem adyti dignam templo veramque probavit extinctus tota pariter cum prole domoque, et quamvis longa deductis gente propinquis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII80)
vox domini furit instantis virgamque tenentis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV21)
Et iterum ite- rumque praeconem repetere vocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 15:1)
Comploratum igitur publice statim et pari voce clamatum est "ad arma," seditque sententia quoquo modo rebellandum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 8:3)
hunc quoque adsiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quisquam sustineret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION