라틴어 문장 검색

' item ipsius Caesaris:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 3:4)
Sed Caesari futura caedes euidentibus prodigiis denuntiata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 1:1)
cuius rei, ne quis fabulosam aut commenticiam putet, auctor est Cornelius Balbus, familiarissimus Caesaris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 2:1)
Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio uulnere tardatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 2:1)
sed nouissimo testamento tres instituit heredes sororum nepotes, Gaium Octauium ex dodrante, et Lucium Pinarium et Quintum Pedium ex quadrante reliquo[s];
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 2:1)
in ima cera Gaium Octauium etiam in familiam nomenque adoptauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 2:2)
plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassi[i] cum facibus tetendit atque aegre repulsa obuium sibi Heluium Cinnam per errorem nominis, quasi Cornelius is esset, quem grauiter pridie contionatum de Caesare requirebat, occidit caputque eius praefixum hastae circumtulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 85장 1:1)
apud eam longo tempore sacrificare, uota suscipere, controuersias quasdam interposito per Caesarem iure iurando distrahere perseuerauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 85장 1:3)
Suspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit neque uoluisse se diutius uiuere neque curasse quod ualitudine minus prospera uteretur, ideoque et quae religiones monerent et quae renuntiarent amici neglexisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 86장 1:1)
siquidem ludis, quos primos consecrato[s] ei heres Augustus edebat, stella crinita per septem continuos dies fulsit exoriens circa undecimam horam, creditumque est animam esse Caesaris in caelum recepti;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 88장 1:2)
nonnulli semet eodem illo pugione, quo Caesarem uiolauerant, interemerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 89장 1:3)
Gentem Octauiam Velitris praecipuam olim fuisse multa declarant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 1장 1:1)
C. Octauius pater a principio aetatis et re et existimatione magna fuit, ut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter diuisores operasque campestres proditum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 1:1)
namque Bessis ac Thracibus magno proelio fusis ita socios tractauit, ut epistulae M. Ciceronis extent, quibus Quintum fratrem eodem tempore parum secunda fama proconsulatum Asiae administrantem hortatur et monet, imitetur in promerendis sociis uicinum suum Octauium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 2:2)
Atia M. Atio Balbo et Iulia, sorore C. Caesaris, genita est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION