라틴어 문장 검색

Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum conscientia potius quam lascivia celebrant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 1:1)
Haec Christianus tam enuntiare non novit quam de novo Caesare optare.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 7:4)
Ut vulgus, tamen Romani, nec ulli magis depostulatores Christianorum quam vulgus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 8:2)
De Romanis, nisi fallor, id est de non Christianis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 9:5)
Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 10:1)
Eadem officia dependunt et qui astrologos et aruspices et augures et magos de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab angelis desertoribus proditas et a deo interdictas ne suis quidem causis adhibent Christiani.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 12:1)
Quotiens enim in Christianos desaevitis partim animis propriis, partim legibus obsequentes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 2:1)
Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis parcunt Christianis, quin illos de requie sepulturae, de asylo quodam mortis, iam alios, iam nec totos avellant, dissecent, distrahant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 2:3)
Sed licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem, id est animi aequitatem, et ampla negotia Christianae.1
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 5:1)
Edam iam nunc ego ipse negotia Christianae factionis, ut qui mala refutaverim, bona ostendam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 1:1)
De solo triclinio Christianorum retractatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:11)
Haec coitio Christianorum merito sane inlicita, si inlicitis par, merito damnanda, si quis de ea queritur eo titulo quo de factionibus querela est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 20:1)
At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)
Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si caelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim Christianos ad leonem!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:2)
Ubi vero tunc, non dicam deorum vestrorum contemptores Christiani, sed ipsi dei vestri, cum totum orbem cataclysmus abolevit, vel, ut Plato putavit, campestre solummodo?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION