라틴어 문장 검색

et tum leviter est temptatum, cum apud Graecos quosdam tum apud Ciceronem in libris de Oratore, et nunc maximo temporum nostrorum auctore prope impulsum, ut non modo plura haec genera, sed paene innumerabilia videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 49:1)
nobis et tutissimum est auctores plurimos sequi, et ita videtur ratio dictare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 58:2)
praestantissimis auctoribus placet alia in rhetorice esse, quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, cum quibus ipse consentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:1)
apud plures auctores legi, placuisse quibusdam, unum omnino statum esse coniecturalem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 112:1)
secundum plurimos auctores servabam tris rationales status, coniecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 149:1)
adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 206:3)
et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 209:2)
est laus et operum, in quibus honor, utilitas, pulchritudo, auctor spectari solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:1)
honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrobique.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:2)
cuius partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 289:2)
id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:2)
nec me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem velim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 46:1)
ego autem magnos alioqui secutus auctores, duas esse in iudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram rerum ad causam pertinentium expositionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 100:1)
coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, non tam saepe rei, de qua indicium est, quam eorum, per quae res colligenda est, expositionem habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 170:1)
deinde ex personarum comparatione et indicii ordine et silentio repudiatae argumenta ducentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 188:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION