라틴어 문장 검색

num ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me magiae detulistis?
(아풀레이우스, 변명 9:10)
hic illud etiam reprehendi animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim.
(아풀레이우스, 변명 10:2)
equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit.
(아풀레이우스, 변명 10:4)
quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat.
(아풀레이우스, 변명 10:5)
Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt.
(아풀레이우스, 변명 19:1)
neque enim diu est, cum te crebrae mortes propinquorum immeritis hereditatibus fulserunt, unde tibi potius quam ob istam teterrimam faciem Charon nomen est.
(아풀레이우스, 변명 22:6)
auditisne magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immortalibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram, piam scilicet et diuini scientem, iam inde a Zoroastre et Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam, quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam regnare.
(아풀레이우스, 변명 24:13)
igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.
(아풀레이우스, 변명 29:11)
an quicquam stultius quam ex nominum propinquitate uim similem rerum coniectam?
(아풀레이우스, 변명 32:4)
disce enim nomina rerum Latina, quae propterea uarie nominaui, ut denuo instructus accuses.
(아풀레이우스, 변명 32:6)
posse dicitis ad res uenerias sumpta de mari spuria et fascina propter nominum similitudinem:
(아풀레이우스, 변명 33:5)
iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere:
(아풀레이우스, 변명 36:6)
ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine.
(아풀레이우스, 변명 38:5)
unum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accusas;
(아풀레이우스, 변명 43:21)
produc, nomina qui sint.
(아풀레이우스, 변명 44:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION