라틴어 문장 검색

Nihilne igitur prodest oratori iuris civilis scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:5)
Quod si in gestu, qui multum oratorem adiuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam vel commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac tantum in utroque adsequi possumus, quantum in hac acie cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad iuris civilis perdiscendi occupationem descendendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:1)
Quod et summatim percipi sine doctrina potest et hanc habet ab illis rebus dissimilitudinem, quod vox et gestus subito sumi et aliunde adripi non potest, iuris utilitas ad quamque causam quamvis repente vel a peritis vel de libris depromi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:2)
Itaque illi disertissimi homines ministros habent in causis iuris peritos, cum ipsi sint peritissimi, ei qui, ut abs te paulo ante dictum est, pragmatici vocantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 253:1)
in quo nostri omnino melius multo, quod clarissimorum hominum auctoritate leges et iura tecta esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 253:2)
Sed tamen non fugisset hoc Graecos homines, si ita necesse esse arbitrati essent, oratorem ipsum erudire iure civili, non ei pragmaticum adiutorem dare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 253:3)
Nam quod dicis senectutem a solitudine vindicari iuris civilis scientia, fortasse etiam pecuniae magnitudine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 254:1)
Reliqua vero etiam si adiuvant, historiam dico et prudentiam iuris publici et antiquitatis memoriam et exemplorum copiam, si quando opus erit, a viro optimo et istis rebus instructissimo, familiari meo Congo mutuabor, neque repugnabo, quo minus, id quod modo hortatus es, omnia legant, omnia audiant, in omni recto studio atque humanitate versentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 256:1)
et, cum exsurgeret, simul adridens 'neque enim' inquit 'tam mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam iucundus, quod se id nescire confessus est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 265:6)
hisce autem ipsis de rebus ut ita loquatur, uti ei, qui iura, qui leges, qui civitates constituerunt, locuti sunt, simpliciter et splendide, sine ulla serie disputationum et sine ieiuna concertatione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 68:3)
omninoque in hoc omnis est error, quod existimant artificium esse hoc quoddam non dissimile ceterorum, cuius modi de ipso iure civili hesterno die Crassus componi posse dicebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:3)
Sed hoc si in iure civili, si etiam in parvis aut mediocribus rebus doctiores adsequi possunt, non idem sentio tanta hac in re tamque immensa posse fieri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 84:1)
ut cum L. Opimi causam defendebat apud populum, audiente me, C. Carbo consul, nihil de C. Gracchi nece negabat, sed id iure pro salute patriae factum esse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 106:2)
Graccho interroganti responderat iure caesum videri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 106:4)
iure autem omnia defenduntur, quae sunt eius generis, ut aut oportuerit aut licuerit aut necesse fuerit aut imprudentia aut casu facta esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 106:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION