라틴어 문장 검색

quid autem conpressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium184)
Quod auxilium medicus opportune providit non ex eo, quod aut adstrictrum corpus erat aut fluebat, sed ex ea causa, quae ante praecesserat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium211)
magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sensit, ac neque vomitu stomachum neque purgatione alvum sollicitet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium214)
Incidere autem vivorum corpora et crudele et supervacuum est, mortuorum discentibus necessarium:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium227)
siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장5)
Rarus corpus excitat, frequens solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장15)
Cum autem frequens non numero sit sed natura . . . , ratione aetatis et temporis, scire licet eum non inutilem esse, quem corporis neque languor neque dolor sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장16)
2. At imbecillis, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, observatio maior necessaria est, ut, quod vel corporis vel loci vel studii ratio detrahit, cura restituat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장1)
Scire autem licet integrum corpus esse, quo die mane urina alba, dein rufa est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장11)
Quem interdiu vel domestica vel civilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod servandum curationi corporis sui est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장19)
Commode vero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam varietate corpus moveat, nisi tamen id perquam inbecillum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장22)
Ex his vero neutrum semper fieri oportet, sed saepius alterutrum pro corporis natura.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장30)
neque enim tam facile haec inani corpore quam repleto nocent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장42)
Quasdam autem observationes desiderant et novae res et corporum genera et sexus et aetates et tempora anni.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장2)
Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leviter perfricare ex oleo, cui vinum et paulum contriti salis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION