라틴어 문장 검색

Quod vero impudentiam admiratus es eorum patronorum, qui aut, cum parva nescirent, magna profiterentur aut ea, quae maxima essent in iure civili, tractare auderent in causis, cum ea nescirent numquamque didicissent, utriusque rei facilis est et prompta defensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 237:1)
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:1)
sed enim quia dixi saepe 'obnoxius' et quid dicerem nescivi, didici ex te et scire nunc coepi quod non ego omnium solus, ut tibi sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in verbis Latinae princeps, quid esset 'obnoxius' nescivit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 5:2)
quid iuvat aequoreum pelago cedente profundum pulverea calcasse via, cum conscia ponti saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo aruit et medio sitiens in gurgite limus, si victor virtute Dei mediasque tenebras luce columnari scindens exercitus olim perdidit inventi vallem botryonis opimam, si nescit versare solum, cui melle perenni glaeba fluens niveos permiscet lactea rivos, si domitam Ierichon lituis atque aere canoro rursus in antiquos patitur consurgere muros, si ripis reflui Iordanis pellitur et iam deserit adscriptam dimensa in iugera sortem, denique si structam tantis sudoribus urbem et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos defensare nequit, si nescit quis lapis ille est hostibus obsistens et inexpugnabile turris praesidium, quem non aerato machina rostro arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1121)

SEARCH

MENU NAVIGATION