라틴어 문장 검색

Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
Quid Cimbrorum Teutonorumque tot milia superfusa Alpibus ita sustulit, ut tantae cladis notitiam ad suos non nuntius sed fama pertulerit, nisi quod erat illis ira pro virtute ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:5)
Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 187:2)
Conscientiae satis fiat, nil in famam laboremus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 232:2)
Numquam virtutis molle documentum est.
(세네카, De Providentia, book 1 48:2)
Non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere - et quae veras vires parant et quae ad placendum fuco quodam subornant, expectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat - , sed ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 4:2)
Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 86:3)
Quosdam disertissimos agnoui uiros non respondentes famae suae cum declamarent, in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant desertos ab ingenio suo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 1:1)
hoc in histrionibus, in gladiatoribus, in oratoribus de quibus modo aliquid fama promisit, in omnibus denique rebus uidemus accidere:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 1:5)
Quis alius hanc famam potuit inmittere nisi qui me uiuo filiam conlocare non poterat?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.15)
Numquam unius malo publica fama corrumpitur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.48)
Alium multis gloria terris tradat et omnes fama per urbes garrula laudet caeloque parem tollat et astris;
(세네카, Hercules Furens 2:27)
Verane est fama inferis tam sera reddi iura et oblitos sui sceleris nocentes debitas poenas dare?
(세네카, Hercules Furens 11:7)
utque fert fama.
(세네카, Hercules Furens 11:15)
cuncta iam amisi bona, mentem arma famam coniugem gnatos manus, etiam furorem, nemo polluto queat animo mederi:
(세네카, Hercules Furens 18:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION