라틴어 문장 검색

Peccantis vero quid habet cur oderit, cum error illos in eiusmodi delicta compellat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 85:1)
Cuius erit tandem temperatus affectus, cum Socrates non sit ausus se irae committere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 90:5)
Tu adhuc in prima parte versaris errorum nec graviter labens sed frequenter ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:1)
Sentiet itaque suspiciones quasdam et umbras affectuum, ipsis quidem carebit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 98:5)
Aristoteles ait affectus quosdam, si quis illis bene utatur, pro armis esse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 100:1)
Affectus cito cadit, aequalis est ratio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 104:2)
etiam si ingeritur oculis veritas, amat et tuetur errorem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:5)
Nihil ex his, quae animum fortuito impellunt, adfectus vocari debet ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 15:1)
Ergo adfectus est non ad oblatas rerum species moveri, sed permittere se illis et hunc fortuitum motum prosequi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 15:3)
Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
Atqui si nec magnam iram nec frequentem in animo sapientis locum habere credimus, quid est, quare non ex toto illum hoc adfectu liberemus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 32:3)
Et quid indignius quam sapientis adfectum ex aliena pendere nequitia ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 35:1)
Illud potius cogitabis, non esse irascendum erroribus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:1)
Inter cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum amor.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:6)
Placidus itaque sapiens et aequus erroribus, non hostis sed corrector peccantium, hoc cottidie procedit animo:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION